CEREBELLA

CEREBELLA
CEREBELLA
phoenicopterum struthionum et turdorum, ingenti copiâ apposita Palatinis, ab Heliogabalo, apud Lamprid. c. 20. de phasianorum et pavonum; caponum et gallinarum cerebellis, vide infra in Gallina, uti de cerebro lupi piscis, Rabbinis magnopere commendato, suô locô; de mulli, itidem ubi de eo. At Graeci veteres a cerebri esu sollicite abstinuerunt, ob rationem dicendam infra voce Sternutatio. In homine Cerebrum, una cumcapite, in quo est, Iovi sacrum fuit, apud Gentiles. Nota eius compendiaria, in antiquis Graecorum libris Hippocratis est Gap desc: Hebrew. uti docet Salmas. ad Solin. p. 1238. De eo sic Plin. l. 11. c. 37. Hoc est viscerum excelsissimum, proximumque caelo capitis, sine carie, sine cruore, sine sordibus. Hanc habent sensus arcem: huc venarum omnis a corde vis tendit, hîc desinit: hic culmen altissimum, hîc mentis est regimen. etc. De cerebro hostis a Tydeo sorbillato, diximus alibi: de Sacerdotis, in immunditia sua sacra obeuntis, fustibus eliso, dicemus aliquis infra voce Zelotae. Addam hîc solum, Cerebrum optimis Scriptoribus caput non raro dici. Hinc Avienus ubi de Sirio.
Aethereae canis ille plagae; Cui plurimus ardos
Aestuat in cerebro, multus rubor, etc.
Horatius, Carmin. l. 2. Od. 17. v. 27.
Me truncus illapsus cerebro
Sustulerat, nisi Faunus ictum
Dextrâ levâsset. ----- -----
Prudentius, Agnete, Hymn. 8. v. 113.
Stans et draconis calce premens caput.
Cristas Cerebri deprimit ignei.
Et Psychomachiâ, v. 139.
----- ----- dextrâ sublimis ab aure
Erigitur, mediumque ferit librata cerebrum.
Plautus quoque Rudente, Actu 4. sc. 3. v. 68. Verbum adde etiam unum, iam in cerebro colaphos abstrudam tuo. Serenus, c. 10. Allia nonnulli comedunt oleique liquore Perfundunt cerebrum, etc. Nec Poetae sosum sic locuti. Victor Utic. l. 3. Singulos in modum canum, cerebris comminutis, exstingui. Hugo Falcandus, Equi velocitate fretus altius ensem sublatum cerebro fugientis immersit, Alii. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium d. l. uti de convitio, Musca in cerebro, infra. Ab homine translata vox ad palmas, in quarum quibusdam (ut in Chydaeis palmis) in parte, quae radici proximior: in aliis, in summo trunco, teneram medullam, in qua tota palmae vis, hôc nomine venire, et cor quqoe, Graecis ἐγκάρδιον dici, albamque esse, docet Salmas. ad Solin. p. 1327. ubi inter alia, et medullam hanc dulcem esse, et vescentes inebriare, addit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • cerebella — pl of CEREBELLUM * * * cer·e·bel·la (ser″ə belґə) [L.] plural of cerebellum …   Medical dictionary

  • Cerebella — Cerebellum Cer e*bel lum, n.; pl. E. {Cerebellums}, L. {Cerebella}. [L., dim. of cerebrum brain.] (Anat.) The large lobe of the hind brain in front of and above the medulla; the little brain. It controls combined muscular action. See {Brain}.… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cerebella — Ce|re|bel|la [ts...]: Plur. von ↑Cerebellum …   Das große Fremdwörterbuch

  • cerebella — cer·e·bel·lum || ‚serɪ belÉ™m n. lower back portion of the brain …   English contemporary dictionary

  • cervelle — [ sɛrvɛl ] n. f. • cervele 1080; lat. cerebella, fém. de cerebellum → cerveau 1 ♦ Substance nerveuse constituant le cerveau. Loc. Se brûler, se faire sauter la cervelle : se tuer d un coup de pistolet dans la tête. ♢ Cuis. Cerveau des animaux… …   Encyclopédie Universelle

  • De re coquinaria d’Apicius — Le De re coquinaria d’Apicius ou l’Art culinaire d’Apicius est le nom donné à une compilation de recettes culinaires romaines de la fin du IVe siècle. Frontispice d une édition de 1709. Il est formé de quatre textes d origine différentes: Un …   Wikipédia en Français

  • Pedunculus — Pedụnculus [Verkleinerungsbildung zu lat. pes, Gen.: pedis = Fuß] m; , ...li: Füßchen, Stiel, stielartige Basis eines Organs (bes. die zum Mittelhirn gehörenden Nervenfaserbündel, die die Verbindung zwischen den Teilen des Gehirns herstellen;… …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • Tractus — Trạctus [aus lat. tractus = das Ziehen, der Zug] m; , [trạ́ktuß]; eindeutschend auch: ↑Traktus: 1) Zug oder Bündel von Nervenfasern des Zentralnervensystems (Anat.). 2) langgestreckter Faserstrang, insbes. aus Muskelfasern (Anat.). Trạctus… …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

  • ФАСЦИОЛЕЗ — ФАСЦИОЛЕЗ, гельминтоз человека и других млекопитающих, вызываемый трематодами рода Fasciola L., 1758 и сем. Fasciolidae Rail liet, 1895: 1) Fasciola hepatica L., 1758 и 2) Fasciola gigantica Cobbold, 1856. 1. Fasciola hepatica (рис. 1 и 2).… …   Большая медицинская энциклопедия

  • GALLINA — Graece ὄρνις, quae vox avem in genere significabat, apud Graecos vetustiores, Hom. et Hesiod. Platonis aevo usurpari coepit pro genere gallinaceo et per aliquot saecula tam ad gallum, quam ad gallinam, pertinuit: donec obtinuit usus, ut gallinae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”